HISTORIA LIBRI ESTHER

CAPUT IV: De Alexandro

Per idem tempus Philippus rex Macedonum per insidias peremptus est a Pausania trahente genus ab Oreste. Cui successit Alexander filius ejus adoptivus, quia legitur Notanabi filius, vicesimum agens annum. Qui volens obtinere Syriam, transiit Hellespontum. Et congregati sunt adversus eum duces Darii, qui erant trans flumen, et super Granicum fluvium expugnavit eos. Cumque percurrisset Lydiam et Iconiam, pervenit ad loca Pamphyliae. Tunc Darius, filius Arsami, electum collegit exercitum, et transivit Euphratem, et montem Ciliciae Taurum, sperans in Cilicia Macedones expugnare. Tunc gavisus est Saraballa, putans quod post victoriam occurreret Dario, et aedificationem templi ab eo impetraret, quod pollicitus erat genero suo: ipse quidem longaevus a praeliis vacabat, sed aliter quam speraret evenit. Nam victus est Darius a Macedonibus, et capta matre ejus, uxore et filiis, ad Persas fugiens, remeavit cum paucis. Tunc Alexander coepit aspirare ad monarchiam Orientis, et intrans Syriam cepit Damascum, et subjugata Sidone Tyrum obsidebat. Tunc Saraballa eligens de suis octo millia in Alexandriam profectus est in auxilium, dicens se libentius obsequi ei quam Dario et quod loca constituta sub potestate sua ei contraderet; et grate susceptus est ab Alexandro. Praeterea dixit ei se habere generum Manassem, fratrem principis sacerdotum gentis Judaeae, multosque alios cum eo potentes ex ea gente, quos velle aiebat sub eo templum constitutis locis aedificare: quod profuturum Alexandro testabatur, quia potentia Judaeorum in duo divisa non rebellaret. Concedente vero Alexandro, in studio aedificavit Saraballa templum et altare, quod permansit, usque ad destructionem factam per Romanos, et in eo Manassem constituit pontificem. Porro dum Alexander erat in obsidione Tyri, scripsit epistolam ad principem sacerdotum in Jerusalem, invitans eum, ut sibi praeberet auxilium et exercitum, venalia praepararet, et redderet sibi tributa quae prius Dario conferebat. Et respondit Jaddus se Dario sacramentum dedisse, nec, eo vivente, posse transcendere constituta. Tunc comminatus est Alexander genti Judaeorum, quod per eum discerent quibus deberent constituta servare. Tunc injectis aggeribus, Tyrum fecit continentem, id est cum prius esset insula, fecit eam conterminiam terrae, qua vastata Gazam obsedit. Et mortuus est Saraballa. Alexander autem, capta Gaza, in Jerosolymam festinabat. Et timentes Judaei, clamaverunt ad Dominum, et immolabant hostias, et Jaddus orabat pro gente. Qui cum post sacrificium obdormisset, praecepit ei Deus, ut confideret, sericisque, id est cortinis, civitatem ornaret, et ipse pontificalibus indutus, et reliqui sacerdotes cum eo legitimis stolis induti, obviam exirent Alexandro. Et surgens a sopore, oraculum omnibus indicavit. Audiensque non longe esse a civitate Alexandrum, processit cum sacerdotibus, et civium multitudine sacra, ad locum, qui Saphim appellatur, quod Latine translatum scopulum sonat, unde Jerosolyma et templum Domini videri potuissent. Et factum est contra spem omnium qui sequebantur regem. Nam Alexander intuens antistitem, pontificali stola insignem, et super cidarim laminam auream, in qua scriptum erat nomen Dei, descendit de equo, et adiit eum solus, et nomen Dei adoravit, et pontificem veneratus est. Et obstupuerunt principes exercitus, et ludificatam regis mentem putaverunt. Solus Parmenio quaesivit ab eo, cur sacerdotem gentis Judaeae adorasset? Et respondit. Non hunc adoravi, sed Deum, qui principatum sacerdotum gerit. Nam per somnium in tali habitu Deum prospexi, adhuc in Lycaea civitate Macedoniae constitutus. Dumque mecum cogitarem utrum Asiam possem obtinere, jussit me confidere: nam ipse exercitum meum perduceret, et Persarum mihi traderet principatum. Nunc autem primo vidi in hoc sacerdote ipsius effigiem, et quae mihi promisit proventura confido, et propterea Deum adoravi, et hominem veneratus sum. Et ingressus est urbem Alexander, et in templo sacrificavit Deo, secundum sacerdotis ostensionem, et attulerunt ei Danielem, in quo scriptum erat, quemdam Graecorum perditurum Persarum potentiam, et arbitrans de se scriptum esse gavisus est. Et in crastinum convocans populum, jussit petere quae vellet. Et ipsis petentibus concessit Judaeos ubique patriis uti legibus, et septimum annum sine tributis esse propter Sabbatum terrae, quia septimo anno non colebatur terra. Et exinde ad alias civitates profectus est. Tunc Samaritae videntes ejus munificentiam circa Judaeos, cognatos se dixerunt esse Judaeorum, originem suam ab Ephrain et Manasse recensentes. Et postulaverunt ut templum eorum in Garizim honoraret: quod in reditu se facturum promisit. Cumque peterent ab eo relaxationem septimi anni, quaesivit qui essent. Et dixerunt se Hebraeos. Cumque adderet utrum essent Judaei, negaverunt se Judaeos esse. Et respondit: Judaeis tantum haec concessi. Porro nos sub silentio pertransimus qualiter Alexander Darium vicit et Porum, et quomodo consuluit: arbores solis, et lunae, et caetera admiratione digna, quae praeceptori suo Aristoteli per epistolam indicavit, ad ea quae circa populum Dei gesta sunt testinantes.